- CALPHURNIA
- I.CALPHURNIAL. Pisonis filia, fuit quarta Caesaris uxor, cum in Consulatu ei successurus esset L. Piso, haec post viri necem omnem pecuniam ad M. Antonium tulit, Sueton. in Caes. c. 21.II.CALPHURNIATriti unius e XXX. Romanorum Tyrannis uxor, sancta et vener abilis femina, de genere Censorinorum, id est, Pisonum, quam Maiores--univiram sacerdotem inter sacr atissimas feminas adorârunt; cuius statuam in Templo Veneris -- acrolitham sed aur atam--Haec uniones Cleopatranos habuisse perhibetur: haec lancem centum librarum argenti, cuius plerique Poetae meminerunt, in qua maiorum eius expressa ostenditur Historia. Treb. Pollio. c. 32.III.CALPHURNIAmulier fuit importunissima, quae sexûs sui verecundiae oblita, per se ipsam causas egit, adeoque se molestam iudicibus praebuit, ut occasionem dederit edicto, quô cautum est, ne mulieri in posterum causas agere liceret. Vide etiam Calpurnia.IV.CALPHURNIAquônam pactô pro patriae salute a Mario, patre suo, victima Diis immolata fuerit, vide in dictione Marius. et Plut. in paral. c. 20.V.CALPHURNIAvide Calpurnia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.